monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 225

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 225
Inter hos etiam multi inveniuntur quibus idcirco terrenas divitias subtraho, quoniam eis coelestes divitias dare volo. Qui autem paupertatem propter nomen meum libenter sufferunt, valde mihi amabiles sunt; qui vero divitias saeculares propter cupiditatem suam libenter haberent, nec eas habere possunt, hi mercedem huius laboris perdunt.